Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 3.2.1 | Cic. Fam. 3.2.2 (English) | >>Cic. Fam. 3.3.1 |
3.2.1
vides ex senatus consulto provinciam esse habendam . si eam , quod eius facere potueris , quam expeditissimam mihi tradideris , facilior erit mihi quasi decursus mei temporis . quid in eo genere efficere possis , tui consili est ; ego te , quod tibi veniet in mentem mea interesse , valde rogo . pluribus verbis ad te scriberem , si aut tua humanitas longiorem orationem exspectaret aut id fieri nostra amicitia pateretur aut res verba desideraret ac
non pro se ipsa loqueretur . hoc velim tibi persuadeas , si rationibus meis provisum a te esse intellexero , magnam te ex eo et perpetuam voluptatem esse capturum . vale .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 3.2.1 | Cic. Fam. 3.2.2 (English) | >>Cic. Fam. 3.3.1 |